Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. praetoria inde comitia habita. P. Manlius
Volso1 et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt.
[2]
forte ita incidit
ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem
T. Manlio, nisi interpellatus ordo comitiorum esset,
conlegam absentem daturus fuisse videbatur populus,
mortuum in Sicilia esse.
[3]
ludi Apollinares et priore
anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio
praetore, senatus decrevit ut in perpetuum voverentur.
[4]
eodem anno prodigia aliquot visa nuntiataque
sunt. in aede Concordiae Victoria quae in culmine
erat fulmine icta decussaque ad Victorias quae in
antefixis erant haesit neque inde procidit.
[5]
et
Anagniae2 et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas,3 et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse.
[p. 90]
ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata,
[6?]
et4 obsecratio in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum. sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt novique suffecti:
[7]
in locum M'. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius,
in locum Sp. Carvili Maximi auguris M. Servilius.
[8]
T.
Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus
erat, ideo nominatio in locum eius non est facta. C.
Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat,
flamonio abiit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.