previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad urbem venisset, a C. Calpurnio praetore senatus ei ad aedem Bellonae datus est. [2] ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem quod provincia confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit ut triumphanti urbem inire liceret. [3] id non impetravit. cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret, cuius nomine [p. 80] absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio1 decreta foret et dis immortalibus habitus honos, ei praesenti negare triumphum, [4?] an quem tradere exercitum successori iussissentquod nisi manente in provincia bello non2 decerneretureum quasi debellato triumphare, cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum ut ovans urbem iniret. [5] tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt ut M. Marcello quo die urbem ovans iniret imperium esset. [6] pridie quam urbem iniret in monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem intulit. [7] cum simulacro captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, [8?] argenti aerisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant. [9] punicae quoque victoriae signum octo ducti elephanti; et non minimum fuere3 spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus, [10?] quorum altero duce4 nocturno [p. 82] Syracusas introitum erat, alter Nasum quodque ibi5 praesidii erat prodiderat. [11] his ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis cuius vellet eorum in quos belli iure animadversum esset; [12] moerico Hispanisque qui cum eo transierant urbs agerque in Sicilia ex iis qui a populo Romano defecissent, iussa dari. [13] id M. Cornelio mandatum ut, ubi ei videretur, urbem agrumque eis adsignaret. in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta.

[14] post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. ad eos Murgentia et Ergetium urbes defecere.6 secutae defectionem earum Hybla et Macella sunt et7 ignobiliores quaedam aliae. [15] et Numidae praefecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant. [16] super haec exercitus Romanus iratus, partim quod cum imperatore non devectus ex provincia esset, partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat. [17] inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando [p. 84] sedavit, et civitates omnis quae defecerant in dicionem8 redegit; atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit.

1 A.U.C. 543

2 non A6 Aldus: num P: om. P2(1)JKz: numquam conj. Weissenborn.

3 fuere P(3)AY Aldus: fuit AJKz.

4 duce czAS?JK Aldus: ducere PCR: ducente R2MBDA,

5 A.U.C. 543

6 -tia et Ergetium urbes defecere Weissenborn: -tiaeterre P, a line lost after er: -i(a)eterr(a)e (1)JK.

7 sunt et z Aldus: st PCRM: sunt AJK: et Weissenborn: om.M3BCX

8 A.U.C. 543

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (79 total)
  • Commentary references to this page (30):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (31):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Macella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Moericus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Murgantia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muttines
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ovatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sosis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphantium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Albanus Mons
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Belligeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Calpurnius Piso
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Cornelius Cethegus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hybla
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), OVA´TIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PROCONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALBA´NUS MONS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HYBLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MACELLA
    • Smith's Bio, Me'ricus
    • Smith's Bio, Mu'tines
    • Smith's Bio, Piso
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: