previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt. [2] Maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam [p. 54] haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos1 ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque. [3] vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum secuti sunt, epulatique cum eo et, quantum facere potuerant alienatis mentibus vino ab imminentis sensu mali, venenum omnes sumpserunt; [4] inde misso convivio dextris inter se datis ultimoque complexu conlacrimantes suum patriaeque casum, alii, ut eodem rogo cremarentur, manserunt, alii domos digressi sunt. [5] impletae cibis vinoque venae minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt; itaque noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius quam aperirentur hostibus portae exspirarunt.

[6] postero die porta Iovis, quae adversus castra Romana erat, iussu proconsulum2 aperta est. ea intromissa legio una et duae alae cum C. Fulvio legato. [7] is cum omnium primum arma telaque quae Capuae erant ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis, ne quis exire aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit. [8] quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent. auri pondo duo milia3 septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille4 [p. 56] ducenta. [9] senatores quinque et viginti Cales in5 custodiam, duodetriginta Teanum missi,6 quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat.

1 A.U.C. 543

2 proconsulum k Ruperti, Madvig: -lis B2J: abbreviated P(3).

3 duo milia (i.e.∞ ∞) PC: other MSS. omit.

4 mille (i.e. ∞) PC: similar omission in others.

5 A.U.C. 543

6 missi M2? AJK Aldus: misit P(3).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (21 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.45
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vibius Virrius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Fulvius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ZACYNTHUS
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Vi'bius Vi'rrius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: