previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum. concursus ad curiam populi factus coegit Loesium senatum vocare; et primoribus, qui iam diu publicis consiliis aberant, propalam minabantur, nisi venirent in senatum, circa domos eorum ituros se et in publicum omnis vi extracturos esse. is timor frequentem senatum magistratui praebuit. [2] ibi cum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Vibius Virrius, qui [p. 48] defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus1 [3?] sententiam negat eos qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis patiendum sit. [4] “quid? vosinquiteam deditionem fore censetis qua quondam, ut adversus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus?2 [5] iam e memoria excessit quo tempore et in qua fortuna a populo Romano defecerimus? iam, quem ad modum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus? [6] quotiens in obsidentis quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem vocaverimus ad opprimendos eos? hoc, quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus? [6] age contra, quae illi infeste in nos fecerint, repetite, ut ex eo quid speretis habeatis. cum hostis alienigena in Italia esset, et Hannibal hostis, et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt. [8] alterum annum circumvallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et3 gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti. [9] sed omitto haec: vetus atque usitata res est [p. 50] in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati.4 illud irae atque odii exsecrabilis5 indicium est: [10] Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione. profectus trans Volturnum perussit Calenum agrum: nihil tanta sociorum clade avocati sunt. [11] ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri iussit: eam quoque tempestatem imminentem spreverunt. transgressus Anienem6 tria milia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas accessit; Romam se adempturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit: non omiserunt. [12] feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas: Romanos Roma circumsessa, [13?] coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae, foci, deum delubra, sepulcra maiorum temerata ac violata a Capua non averterunt; tanta aviditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis. [14] nec iniuria forsitan; nos quoque idem fecissemus, si data fortuna esset. Itaque quoniam aliter dis immortalibus est visum, cum mortem ne recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque quas parat hostis, dum liber, dum mei potens sum, effugere morte praeterquam honesta, etiam leni possum. [15] non videbo Ap. Claudium et Q. Fulvium victoria insolenti subnixos, neque vinctus per urbem [p. 52] Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde in7 carcerem8 conditus exspirem9 aut ad10 palum deligatus, lacerato virgis tergo, cervicem securi Romanae subiciam; nec dirui incendique patriam videbo, nec rapi ad stuprum matres Campanas virginesque et ingenuos pueros. [16] albam, unde ipsi oriundi erant, a fundamentis proruerunt, ne stirpis,11 ne memoria originum suarum exstaret: nedum eos Capuae parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt. [17] Itaque quibus vestrum ante fato cedere quam haec tot tam acerba videant in animo est, iis apud me hodie epulae instructae parataeque sunt. [18] satiatis vino ciboque poculum idem quod mihi datum fuerit circumferetur; ea potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis, oculos, auris a videndis audiendisque omnibus acerbis indignisque quae manent victos vindicabit. parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant. haec una via et honesta et libera ad mortem. [19] et ipsi virtutem mirabuntur hostes, et Hannibal fortis socios sciet ab se desertos ac proditos esse.”

1 A.U.C. 543

2 dedidimus modius: dedimus P(1)JK Aldus.

3 et C: e P: om. RMBDAJK Aldus.

4 A.U.C. 543

5 exsecrabilis C2M1?JK Aldus: P(1) add -que: inexpiabilis exsecrabilisque Alschefski, Conway.

6 Anienem d Aldus: P(3) add amnem (before the name JK).

7 A.U.C. 543

8 carcerem (or -carem) P(1)JK Aldus: carcere Ax Froben 2, Madvig (whoomits aut).

9 conditus exspirem W. Heraeus: om. P(1): expirem M. Müller (with in carcere).

10 ad AxJK Aldus: om. P(1).

11 stirpis P(1)jz: stirps kz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (55 total)
  • Commentary references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.42
  • Cross-references to this page (6):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (28):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: