previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premendam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali. [2] namque per Samnium Apuliamque1 et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino adventu incautos oppresserit. [3] Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen adventum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul regressum Hannibalem. [4] inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem Capuae retinendae deploratam apud Poenos esse. [5] accessit edictum proconsulum2 ex senatus consulto propositum volgatumque apud hostis, ut qui civis Campanus ante certam diem transisset sine fraude esset. [6] nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente, quia maiora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset. [7] ceterum quem ad modum nemo privato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur. [8] nobilitas rem publicam deseruerant3 neque in senatum cogi poterant; in magistratu erat qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua vim ac ius magistratui [p. 44] quem gerebat dempsisset. [9] iam ne in foro quidem4 aut publico loco principum quisquam apparebat; domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies exspectabant.

[10] summa curae omnis in Bostarem Hannonemque, praefectos praesidii Punici, versa erat, suo non sociorum periculo sollicitos. [11] ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam5 traditam in manum hostibus, sed se quoque et6 praesidium in omnis cruciatus proditos incusabant: [12] abisse eum in Bruttios velut avertentem sese, ne Capua in oculis eius caperetur. at hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse; [13] tanto constantiorem inimicum Romanum quam amicum Poenum esse. si redeat Capuam bellumque omne eo vertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore. [14] non cum Reginis neque Tarentinis bellum gesturos transisse Alpis: ubi Romanae legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse. sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando. [5] in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam7 professis operam, dantur. ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra [p. 46] venissent, ut inde tempore capto abirent, famesque,8 quae tam9 diu Capuae erat, nulli non probabilem causam transitionis faceret, [16?] mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre: [17] id unum ex iis qui sibi rem aperuisset arguere sese paratam esse. productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat; paulatim dein convictus veris, cum tormenta posci et parari videret, [18?] fassus10 id ita esse, litteraeque prolatae. [19] additum11 etiam indicio quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis. ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.

1 per Samnium Apuliamque Luchs, Conway: om. P(1)JK, a lost line: per Samnium wsb.

2 proconsulum x: -lis ayK Aldus: abbreviated in P(1)J.

3 deseruerant P(3): -rat M1? AJK Aldus.

4 A.U.C. 543

5 solamP(1): solum JK Aldus.

6 et A8JK Aldus: om. P(1).

7 earn Duker: iam P(1)JK.

8 A.U.C. 543

9 tam P(1)JK Aldus: iam Sigonius.

10 fassus P(3)B2JK: fassus est Madvig.

11 Additum Duker, Madvig: et additum P(1)JK.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Manus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Regium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bostar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bruttii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus Verrucosus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • Harper's, Desertor
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DESERTOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´PULUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), RHE´GIUM
    • Smith's Bio, BOSTAR
    • Smith's Bio, Hanno
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: