previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. cum in hac difficultate rerum consilium haereret, ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laevinus consul: [2] magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestent, ita ad omnia, quae dura atque aspera essent, subeunda duces debere esse. " [3] si, quod iniungere inferiori velis, id prius in te ac tuos ipse iuris statueris, facilius omnis oboedientis habeas. nec impensa gravis est, cum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere principum vident. [4] itaque si classes habere atque ornare volumus populum Romanum, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. [5] aurum, argentum, aes signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam, et, quibus uxor filiaeve sunt, singulas uncias pondo auri relinquant; [p. 335] argenti, [6] qui curuli sella sederunt, equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint, ceteri senatores libram argenti tantum: [7] aeris signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus: [8] ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. [9] hanc unam viam multa inter nos conlocuti consules invenimus. ingredimini dis bene iuvantibus. res publica incolumis et privatas res facile salvas praestat; [10] publica prodendo tua nequiquam serves." in haec tanto animo consensum est, ut gratiae ultro consulibus agerentur. [11] senatu inde misso pro se quisque aurum et argentum et aes in publicum conferunt tanto certamine iniecto, ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent. [12] hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum consules in provincias profecti sunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (29 total)
  • Cross-references to this page (25):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magistratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pecunia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabulae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aerarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aurum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Valerius Laevinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Voluntaria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bulla
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AGRA´RIAE LEGES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARGENTA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CODEX ACCEPTI ET EXPENSI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), E´QUITES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LARA´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PATELLA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SALI´NUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIMPU´LUM
    • Smith's Bio, Laevi'nus
    • Smith's Bio, Pena'tes
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: