previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuae quidam tradunt. [2] hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte venisse Cales neque sua manu interfectum, sed cum inter ceteros ad palum deligatus quiritaret, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae vociferabatur, silentium fieri Flaccum iussisse; [3] tum Tauream illa, quae ante memorata sunt, dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam [p. 311] pari ad virtutem occidi; sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse: "lictor, viro forti adde virgas et in eum primum lege age." [4] lectum quoque senatus consultum, priusquam securi feriret, quidam auctores sunt; sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit, si ei videretur, integram rem ad senatur reiceret, interpretatum esse, quid magis e re publica duceret, aestimationem sibi permissam.

[5] Capuam a Calibus reditum est Atellaque et Calatia in deditionem acceptae. ibi quoque in eos, qui capita rerum erant, animadversum. [6] ita ad septuaginta principes senatus interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem conditi; alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati variis casibus interierunt; multitudo alia civium Campanorum venum data. [7] de urbe agroque reliqua consultatio fuit quibusdam delendam censentibus urbem praevalidam, propinquam, inimicam. ceterum praesens utilitas vicit; nam propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat primum in Italia esse, urbs servata est, ut esset aliqua aratorum sedes. [8] urbi frequentandae multitudo incolarum libertinorumque et institorum opificumque retenta; ager omnis et tecta publica populi Romani facta. [9] ceterum habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique placuit, corpus nullum civitatis nec senatum nec plebis concilium nec magistratus esse: [10] sine consilio publico, sine imperio multitudinem, nullius rei inter se sociam, ad consensum inhabilem fore; praefectum ad iura reddenda ab Roma quotannis missuros. [11] ita ad Capuam res compositae consilio ab omni parte laudabili. severe et celeriter in maxime noxios animadversum; multitudo civium dissipata in nullam spem reditus; [12] non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi [p. 312] ingemuissent; [13] confessio expressa hosti, quanta vis in Romanis ad expetendas poenas ab infidelibus sociis et' quam nihil in Hannibale auxili ad receptos in fidem tuendos esset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (19 total)
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praefectus Iuri Dicundo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius Pulcher
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calatia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calatini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Civitas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius Maximus Verrucosus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATELLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALA´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Smith's Bio, Clau'dius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: