previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. huius atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia Graecarum civitatium animos inritavit cum publice, [2?] tum etiam singulos privatim, ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat. [3] ex iis tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverunt, quorum principes Nico et Philemenus erant. [4] hi priusquam aliquid moverent, conloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem venandi urbe egressi ad eum proficiscuntur. [5] et cum haud procul castris abessent, ceteri silva prope viam sese occuluerunt, Nico et [p. 368] Philemenus progressi ad stationes comprehensique,1 ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt. [6] qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent praedandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent, ad urbem agere; tuto ac sine certamine id facturos promissum est. [7] conspecta ea praeda iuvenum est, minusque iterum ac saepius id eos audere miraculo fuit. [8] congressi cum Hannibale rursus fide sanxerunt liberos Tarentinos leges suas2 suaque omnia habituros neque ullum vectigal Poeno pensuros praesidiumve invitos recepturos; prodita hospitia Romanorum cum3 praesidio Carthaginiensium fore. [9] haec ubi convenerunt, tunc vero Philemenus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem facere. et erat venandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur; [10] captumque ferme aliquid aut ab hoste ex praeparato adlatum reportans donabat aut praefecto aut custodibus portarum. nocte maxime commeare propter metum hostium credebant.

[11] ubi iam eo consuetudinis adducta res est ut, quocumque noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendae rei Hannibali visum est. [12] tridui viam aberat; ubi, quo minus [p. 370] mirum esset uno eodemque loco stativa eum tam diu4 habere, aegrum simulabat. Romanis quoque qui in praesidio Tarenti erant suspecta esse tam5 segnis mora eius desierat.

1 A.U.C. 542

2 suas wesenberg: om. P(1).

3 hospitia Romanorum cum Weissenborn, Conway: om. P(1), a lost line: various emendations.

4 A.U.C. 542

5 tam Madvig: iam P(2): om. Ax.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.21
  • Cross-references to this page (12):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: