previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. enimvero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum victoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique victis ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri signa iubet. [2] instruenti1 exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, [3] dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in pugna. [4] gens fallax promissi fidem praestitit. itaque et Romanis crevit animus nuntio celeri per ordines misso, destitutum ab equite hostem esse, [5?] quem maxime timuerant, et territi hostes, praeterquam quod maxima parte virium suarum non iuvabantur, timore etiam incusso, ne ab suomet ipsi equite oppugnarentur. [6] itaque haud magni certaminis res2 fuit; primus clamor atque inpetus rem decrevit. Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantis suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti, [p. 500] [7?] postquam omnes Agrigentum trepido agmine3 petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi. multa milia hominum caesa, capta . . .4 et octo elephanti. haec ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit; victor inde Syracusas rediit.

[8] iam ferme in exitu annus erat; itaque senatus Romae decrevit ut P. Cornelius praetor litteras Capuam ad consules mitteret, [9?] dum Hannibal procul abesset nec ulla magni discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret. [10] litteris acceptis inter se consules compararunt ut Claudius comitia perficeret, Fulvius ad Capuam maneret. [11] consules Claudius creavit Cn. Fulvium Centumalum et P. Sulpicium Servii filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset. [12] praetores deinde creati L. Cornelius Lentulus, M. Cornelius Cethegus, C. Sulpicius, C. Calpurnius Piso.5 [13] pisoni iuris dictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia, Lentulo Sardinia evenit. consulibus prorogatum in annum imperium est.

[p. 502]

1 instruenti Gronovius: -te P(1).

2 res Conway: om. P(1): proelium or res (after fuit) Weissenborn.

3 A.U.C. 542

4 perhaps sex milia (i.e. VI) Madvig.

5 names in this sentence are in part restored by Aldus and Sigonius. P(1) omit L. Cornelius Lentulus (13 and XXVI. i. 11) and M. (ii. 2), also C. Calpurnius (XXVI. iii. 9).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (25):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: