previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset ut non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque quibus abundabant Syracusae, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta belli iure; [2] ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera licentiaeque huius1 sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum quod a Marcello eximie ornatum est, vertit. [3] visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.

[4] legationes omnium ferme civitatium Siciliae ad eum conveniebant. dispar ut causa earum, ita condicio erat. qui ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt. [5] erant tamen haud parvae reliquiae belli circa Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno, duces reliqui prioris belli, et tertius novus ab [p. 496] Hannibale in locum Hippocratis missus,Libyphoenicum2 generis HippacritanusMuttinen populares vocabant—, vir inpiger et sub Hannibale magistro omnis belli artes edoctus. [6] huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium [7?] adiit ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia maior apud faventis rebus Carthaginiensium esset. [8] itaque inclusi ad id tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque, non consilio Muttinis quam fiducia magis ausi egredi extra muros ad Himeram amnem posuerunt castra. [9] quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab hoste quattuor ferme milium intervallo consedit, quid agerent pararentve expectaturus. [10] sed nullum neque locum neque tempus cunctationi consiliove dedit Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu invectus. [11] postero die prope iusto proelio compulit hostis intra munimenta. inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur ne absente se cum hoste manus consererent. [12] id ambo aegre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius gloria eius: Muttinem sibi modum facere, [p. 498] degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi misso ab3 senatu populoque! [13] is perpulit cunctantem Epicyden ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur, et secunda pugnae fortuna evenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore.

1 huius ussing, Conway: huic P(2): hinc a Walters.

2 A.U.C. 542

3 A.U.C. 542

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Libyphoenices
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muttines
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Siculorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Syracusae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Artes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Graeca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Himera
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PROVI´NCIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AGRIGENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERACLEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HI´MERA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LIBYPHOENI´CES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SYRACU´SAE
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Marcellus Clau'dius
    • Smith's Bio, Mu'tines
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: