previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. ne tamen subita res et nocturnus terror et iam non suae fortunae consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus, contione advocata ita disseruit: [2] "Vel mea erga imperatores nostros vivos mortuosque pietas vel praesens omnium nostrum, milites, fortuna fidem cuivis facere potest mihi hoc imperium, ut amplum iudicio vestro, ita re ipsa grave ac sollicitum esse. [3] quo enim -tempore, nisi metus maerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem ut aliqua solacia invenire aegro animo possem, cogor vestram: omnium vicem, quod difficillimum in luctu est, unus consulere. [4] et ne tum quidem, ubi quonam modo has reliquias duorum exercituum patriae conservare possim [p. 484] cogitandum est, avertere animum ab assiduo maerore1 licet.2 [5] praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno, [6?] neu se neu invictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et, [7?] ut imperiis vivorum nemo oboedientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod in quaque re facturos illos fuisse maxime censeam, id optimum ducere. [8] vos quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam extinctos prosequivivunt vigentque fama rerum gestarum—, sed, quotienscumque occurret memoria illorum, velut si adhortantis signumque dantis videatis eos, ita proelia inire. [9] nec alia profecto species hesterno die oblata oculis animisque vestris memorabile illud edidit proelium, quo documentum dedistis hostibus non cum Scipionibus extinctum esse nomen Romanum et, [10?] cuius populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto saevitia fortunae emersurum3 esse.

[11] “nunc, quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri libet quantum audeatis duce vestro auctore. non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in maiorem gloriam atque [p. 486] opportunitatem volui, [12?] ut postmodo praeparati4 incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis. nec huius occasionis spem, milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo. [13] a vobis quoque profecto si quis quaerat quonam modo pauci a multis, victi a victoribus castra tutati sitis, nihil aliud respondeatis quam id ipsum timentis vos omnia et operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse. [14] et ita se res habet: ad id quod ne timeatur fortuna facit minime tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum atque apertum habeas. [15] nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque oppugnati, castra sua ultro oppugnemus. audeamus quod credi non potest ausuros nos; eo ipso quod difficillimum videtur facilius erit. [16] tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos. exploratum habeo non vigiliarum ordinem, non stationes iustas esse. [17] clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. tum inter torpidos somno paventisque ad necopinatum tumultum et inermis in cubilibus suis oppressos illa caedes edatur a qua vos hesterno die revocatos aegre ferebatis. [18] scio audax videri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento cuius praetervolat opportunitas cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras. [19] unus exercitus in propinquo est, duo haud procul [p. 488] absunt. nunc adgredientibus spes aliqua est, et5 iam temptastis vestras atque illorum vires: [20] si diem proferimus et hesternae eruptionis fama contemni desierimus, periculum est ne omnes duces, omnes copiae conveniant. tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus hostium quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit? [21] ut dividendo copias periere duces nostri, ita separatim ac divisi opprimi possunt hostes. alia belli gerendi via nulla est. proinde nihil praeter noctis proximae opportunitatem expectemus. [22] ite deis bene iuvantibus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra hostium inrumpatis quo vestra tutati estis.”

[23] laeti et audiere ab novo duce novum consilium, et quo audacius erat magis placebat. reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumptum et maior pars noctis quieti data est. quarta vigilia movere.

1 A.U.C. 542

2 licet Gronovius: libet P(1) riemann.

3 emersurum xz: -am P(1) Madvig.

4 A.U.C. 542

5 A.U.C. 542

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacramentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Smith's Bio, Fonteius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: