previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. Hasdrubal postquam animadvertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse, [2] peritus omnis barbaricae et praecipue earum1 gentium in quibus per tot annos militabat perfidiae, [3] facili linguae commercio,2 cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus ut copias inde abducant. [4] nec atrox visum facinusnon enim ut in Romanos verterent arma agebaturet merces quanta vel [p. 466] pro bello satis esset dabatur ne bellum gererent, et3 cum quies ipsa, tum reditus domum fructusque videndi suos suaque grata vulgo erant. [5] itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est. simul ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si vi retinerent. [6] id quidem cavendum semper Romanis ducibus erit exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne ita externis credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie virium in castris habeant. [7] signis repente sublatis Celtiberi abeunt, nihil aliud quaerentibus causam obtestantibusque ut manerent Romanis respondentes quam domestico se avocari bello. [8] Scipio, postquam socii nec precibus nec vi retineri poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri rursus coniungi vidit posse, nec ullum aliud salutare consilium in promptu esse, [9] retro quantum posset cedere statuit, in id omni cura intentus necubi hosti aequo se committeret loco, qui transgressus flumen prope vestigiis abeuntium insistebat.

1 earum Gronovius: omnium earum P(1).

2 commercio z Conway: om. P(1).

3 A.U.C. 542

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
  • Cross-references to this page (5):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: