Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. sunt
qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium
contendant a castris cum lictoribus ac tribus servis
lavandi causa progressum,
[2?]
cum forte inter salicta
innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem
saxisque quae volvit amnis propugnantem interfectum.
[3]
sunt qui haruspicum monitu quingentos
passus a castris progressum, uti loco puro ea quae
ante dicta prodigia sunt procuraret, ab insidentibus
forte locum duabus turmis Numidarum circumventum
scribant. adeo nec locus nec ratio mortis in viro
tam claro et insigni constat.
[4]
funeris quoque
Gracchi varia est fama. alii in castris Romanis
sepultum ab suis, alii ab Hannibale—et ea vulgatior
fama est—tradunt in vestibulo Punicorum castrorum
rogum extructum esse,
[5]
armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibusque armorum
et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso Hannibale
[p. 410]
omni rerum verborumque honore exequias celebrante.1
[6]
haec tradunt qui in Lucanis rei gestae auctores sunt. si illis qui ad Calorem fluvium interfectum
memorant credere velis, capitis tantum Gracchi
hostes potiti sunt;
[7]
eo delato ad Hannibalem, missus
ab eo confestim Carthalo, qui in castra Romana ad
Cn. Cornelium quaestorem deferret; is funus imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu
Beneventanis fecit.
1 A.U.C. 542
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.