previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie. [2] itaque [p. 392] convocatis legatis1 tribunisque militum consul2 absistendum temerario incepto ait; tutius sibi videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero castra3 castris hostium iungi, ne exire inde Campani neve Hanno regredi posset; [3] id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum totumque eo versuros bellum. haec consilia ducis, cum iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne imperium disiecit. [4] proxima forte hosti4 erat cohors Paeligna, cuius praefectus Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit. [5] exsecratus inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra inrupit. [6] iamque intra vallum Paeligni pugnabant, cum altera parte, Valerio Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis ignaviam, qui sociis captorum castrorum concederent decus, [7?] T. Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, “iam hoc signum et hic centurioinquitintra vallum hostium erit: sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.” manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota secuta est. [8] iam et consul, ad conspectum transgredientium vallum mutato consilio, ab revocando ad incitandos hortandosque versus [p. 394] milites, ostendere in quanto discrimine ac periculo5 fortissima cohors sociorum et civium legio esset. [9] itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur armaque et corpora hostes obicerent, pervadunt inrumpuntque; multi volnerati etiam quos vires et sanguis desereret, ut intra vallum hostium caderent nitebantur. [10] capta itaque momento temporis velut in plano sita nec permunita castra. caedes inde, non iam pugna erat omnibus intra vallum permixtis. [11] supra sex6 milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta; et alia ingens praeda fuit quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani agris traxerat. [12] inde deletis hostium castris Beneventum reditum, praedamque ibi ambo consulesnam et Ap. Claudius eo post paucos dies Venitvendiderunt diviseruntque. [13] et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis. [14] Hanno ab Cominio Ocrito, quo nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus quos forte secum habuerat fugae magis quam itineris modo in Bruttios rediit.

1 legatis alschefski: om. P(1).

2 A.U.C. 542

3 castra crvier: om. P(1).

4 forte hosti Madvig, Emend.: portae (-e) hostium P(1).

5 A.U.C. 542

6 sex R2(7): ex PR:x Px: decem vulgate.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (51 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Peligna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Poeni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Princeps
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Pedanius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Valerius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vexillum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vibius Accuaeus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centurio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cohors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cominium Ceritum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cominium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fulvius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CASTRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI APOLLINA´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BENEVENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), COMI´NIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PELIGNI
    • Smith's Bio, Flaccus, Vale'rius
    • Smith's Bio, Peda'nius
    • Smith's Bio, Vi'bius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: