next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per [p. 236] proditionem urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. [2] eodem tempore in Brittiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt; [3] et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset. [4] magna ibi vis hominum, sed inconditae turbae agrestium servorumque, caesa aut capta est. minimum iacturae fuit, quod praefectus inter ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicae et societatibus infidus damnosusque. [5] Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, haud ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnavit.

quo diutius trahebatur bellum [6] et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio et ea magna ex parte externa civitatem incessit, ut aut homines aut dei repente alii viderentur facti. [7] nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more. [8] sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes; quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem conpulsa, et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut concessae artis usu exercebant. [9] primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit res. [10] incusati graviter ab senatu aediles triumvirique eapitales, quod non prohiberent, cum emovere eam multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum conati essent, haud procul afuit, quin violarentur. [11] ubi potentius iam esse id malum apparuit, quam ut minores per magistratus sedaretur, [p. 237] M. Aemilio praetori urbano negotium ab senatu datum et, ut eis religionibus populum liberaret. [12] is et in contione senatus consultum recitavit et edixit, ut, quicunque libros vaticinios precationesve aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque ad se ante kal. Apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (75 total)
  • Commentary references to this page (24):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, textual notes, 42.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (32):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liber
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mulieres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Pomponius Veientanus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, praefecti sociorum in exercitu
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Precandi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Religio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacrificuli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sallentini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Sempronius Gracchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thurini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aediles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Atilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vaticini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bruttii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consentini
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALA´BRIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CONSE´NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCA´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SALENTI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THU´RII
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Nero
    • Smith's Bio, T. Pompo'nius Veianta'nus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: