previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit; senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse. [2] eae litterae ad nouos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt; consultusque de iis litteris ita decreuit senatus: [3] militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantes deseruissent, senatum nihil uidere cur res publica committenda esset. [4] si M. Claudio proconsuli aliter uideretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere uacaret neu dono militari uirtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur donec hostis in terra Italia esset. [5] comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creatis sunt quinqueuiri muris turribus reficiendis et triumuiri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, [6] alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant. tempestates foedae fuere; [7] [p. 25012]in Albano monte biduum continenter lapidibus pluuit; tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, uallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo uigiles exanimati; [8] murus turresque quaedam Cumis non ictae modo fulminibus sed etiam decussae. Reate saxum ingens uisum uolitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis. [9] horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit et per aliquot dies consules rebus diuinis operam dederunt et per eosdem dies sacrum nouendiale fuit. [10] cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius interuenit. [11] Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romae cum esset, uir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere uidebatur, patientis, aditum sibi ad obsides Thurinos <et> Tarentinos inuenit. [12] custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec ciuitatibus eorum fallere Romanos expediebat. [13] hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit. [14] luce prima uolgata per urbem fuga est missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnes retraxerunt. deducti in comitium uirgisque approbante populo caesi de saxo deiciuntur.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (74 total)
  • Commentary references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (32):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Libertatis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matris Matutae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Novemdiale
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Obsides
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phileas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Porta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quinqueviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Reate
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarentini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atrium Libertatis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cannensis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carmentalis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fortunae
    • Harper's, Quinquevĭri
    • Harper's, Tresvĭri
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AEDI´LES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), A´TRIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), QUINQUEVIRI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRE´SVIRI
    • Smith's Bio, Calati'nus, A. Ati'lius
    • Smith's Bio, Libertas
    • Smith's Bio, Matu'ta
    • Smith's Bio, Spes
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: