previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [p. 25026] et [legati] Campani, audita sua pariter sociorumque clade legatos ad Hannibalem miserunt qui nuntiarent duos consules ad Beneuentum esse, diei iter a Capua; tantum non ad portas et muros bellum esse; ni propere subueniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium uenturam. [2] ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti debere esse ut Capuam, quam Carthagini aequare sit solitus, desertam indefensamque populo Romano tradat. [3] Hannibal, curae sibi fore rem Campanam pollicitus, in praesentia duo milia equitum cum legatis mittit quo praesidio agros populationibus possent prohibere. [4] Romanis interim, sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae praesidiique quod ibi obsideretur cura est. C. Seruilius legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio praetore in Etruriam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot nauibus onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias peruenit. [5] cuius aduentu qui ante in exigua spe uocati saepe ad transitionem ab hostibus per conloquia erant ultro ad transeundum hostes uocabant sollicitabantque. et erat satis ualidum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam qui Metaponti erant militibus. [6] itaque Metapontini extemplo metu quo tenebantur liberati ad Hannibalem defecere. hoc idem eadem ora maris et Thurini fecerunt. [7] mouit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos. [8] eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hannonem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si exercitum ad moenia admouissent, se in potestatem eorum urbem tradituros esse. [9] [p. 25027]M. Atinius Thuriis cum modico praesidio praeerat, quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur posse, non militum quos perpaucos habebat fiducia quam iuuentutis Thurinae; eam ex industria centuriauerat armaueratque ad tales casus. [10] diuisis copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem pergit, Mago cum equitatu tectus collibus ap<te ad> tegendas insidias oppositis subsistit. [11] Atinius peditum tantum agmine per exploratores comperto in aciem copias educit, et fraudis intestinae et hostium insidiarum ignarus. [12] pedestre proelium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus Romanis, Thurinis exspectantibus magis quam adiuuantibus euentum; et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incautum pertraheret. [13] quo ubi est uentum, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido animo unde pugnabat stantem extemplo in fugam auerterunt. Romani, quamquam circumuentos hinc pedes, hinc eques urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere; [14] postremo et ipsi terga uertunt atque ad urbem fugiunt. [15] ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri uiderunt, conclamant instare Poenum permixtosque et hostes urbem inuasuros ni propere portas claudant. [16] ita exclusos Romanos praebuere hosti ad caedem; Atinius tamen cum paucis receptus. seditio inde paulisper tenuit, cum [inde] alii cedendum fortunae et tradendam urbem uictoribus censerent. [17] [p. 25028]ceterum, ut plerumque, fortuna et consilia mala uicerunt; Atinio cum suis ad mare ac naues deducto, magis quia ipsi ob imperium in se mite ac iustum consultum uolebant quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt. [18] consules a Beneuento in Campanum agrum legiones ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant, [19] corrumpenda sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum impunita defectio esset. [20] ceterum ne Beneuentum sine praesidio esset et ut ad subita belli, si Hannibal, quod facturum haud dubitabant, ad opem ferendam sociis Capuam uenisset, equitis uim sustinere possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac leui armatura Beneuentum uenire iubent; legionibus statiuisque ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (58 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Servilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ti. Sempronius Gracchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarentina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thurias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thurini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arpi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Atinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BENEVENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARENTUM
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Mago
    • Smith's Bio, Servi'lius
    • Smith's Bio, Sulla
  • Cross-references in general dictionaries to this page (21):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: