previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res prosperae essent multosque et veteres reciperent socios et novos adicerent, in Africam quoque spem extenderunt. [2] Syphax erat rex Numidarum subito Carthaginiensibus hostis factus; [3] ad eum centuriones tres legatos miserunt qui cum eo amicitiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret urguere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore senatui populoque Romano et adnisuros ut in tempore et bene cumulatam gratiam referant. grata ea legatio barbaro fuit; [4] conlocutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit, quam multarum rerum ipse ignarus esset, ex conparatione tam ordinatae disciplinae animum advertit. [5] tum id1 primum ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent oravit, ut duo legationem referrent ad imperatores suos,unus apud sese magister rei militaris remaneret2 : rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem; [6] ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella [p. 330] gessisse, ita se a pueris insuetos. sed habere3 hostem pedestri fidentem Marte, cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos esse. [7] et ad id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia, velut forte congregata turba, vasta4 ac temeraria esse. [8] facturos se in praesentia quod vellet legati respondent, fide accepta ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non comprobassent factum. [9] Q. Statorio nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis rex tres a5 Numidis6 legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab imperatoribus Romanis. [10] isdem mandavit ut protinus Numidas qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares essent7 ad transitionem perlicerent. [11] et Statorius ex multa iuventute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et servare ordines docuit, [12?] et operi aliisque iustis militaribus ita adsuefecit ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem superaret. [13] Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri.

ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est. quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo [p. 332] ad Galam in parte altera Numidiae-Maesuli ea gens8 vocaturregnantem legatos mittunt.

1 tum id crévier: id tum riemann: tum P(1).

2 remaneret A2 riemann: retieret P: rediret C4(10): restaret Walters.

3 A.U.C. 541

4 vasta rubens: suasca PR1: suaisca P2? (12).

5 rex tres a Conway: relata P(1): rex tres alschefski: rex Weissenborn.

6 Numidis P(4): -das BA2.

7 essent z: erant A2x: om. P(1).

8 A.U.C. 541

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (43 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.64
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maesulii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Militia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Statorius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Syphax
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Cornelius Scipio Calvus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gala
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DECU´RSIO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NUMI´DIA
    • Smith's Bio, Gala
    • Smith's Bio, Stato'rius
    • Smith's Bio, Syphax
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: