previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. eodem anno in Hispania varie res gestae. nam priusquam Romani amnem Hiberum transirent, ingentes copias Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt; [2] defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore advenisset. [3] primo ad Castrum Albumlocus est insignis caede magni Hamilcariscastra Romani habuere. [4] arx erat munita et convexerant ante frumentum; tamen, quia omnia circa hostium plena erant, agmenque Romanum inpune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros interfecta,cessere inde Romani propius pacata loca et ad montem Victoriae castra communivere. [5] eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto [p. 308] advenit, contraque castra Romana trans fluvium1 omnes consedere. [6] P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa visenda haud fefellit hostes, oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur. [7] Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit. [8] Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum locum expugnaturi. [9] Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnavit. [10] supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis. [11] ita ab Iliturgi recessum est. Bigerra inde urbssocii2 et hi3 Romanorum erant4a Carthaginiensibus oppugnari coepta est. eam obsidionem sine certamine adveniens Cn. Scipio solvit.

1 A.U.C. 540

2 socii Hertz: socie P: socia P1(1) Walters.

3 hi p Hertz: hec or haec P1(1) Walters.

4 erant PCR1M: erat C2(13).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
  • Cross-references to this page (24):
  • Cross-references in notes to this page (1):
    • Polybius, Histories, Spain
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: