previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, convocatis militibus1credo ego vos audisse, militesinquit, “quem ad modum praesidia Romana ab Siculis circumventa et oppressa sint per hos dies. [2] eam vos fraudem deum primo benignitate, dein vestra ipsi virtute dies noctesque perstando ac pervigilando [p. 296] in armis vitastis. utinam relicum tempus nec2 patiendo infanda nec faciendo traduci posset!3 [3] haec occulta in fraude cautio est qua usi adhuc sumus; cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam claves portarum reposcunt; quas simul tradiderimus, Carthaginiensium extemplo Henna erit, foediusque hic trucidabimur quam Murgantiae praesidium interfectum est. [4] noctem unam aegre ad consultandum sumpsi,qua vos certiores periculi instantis facerem. orta luce contionem habituri sunt ad criminandum me concitandumque in vos populum. [5] itaque crastino die aut vestro aut Hennensium sanguine Henna inundabitur. nec praeoccupati spem ullam nec occupantes periculi quicquam habebitis; qui prior strinxerit ferrum, eius victoria erit. [6] intenti ergo omnes armatique signum expectabitis. ego in contione ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham. [7] cum toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato turbam invadite ac sternite omnia ferro; et cavete quicquam4 supersit cuius5 aut vis aut fraus timeri possit. [8] vos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique di, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis volentes propitii adsitis, si vitandae, non inferendae fraudis causa hoc consilii capimus. [9] pluribus vos, milites, hortarer, si cum armatis dimicatio futura esset; inermes, incautos ad [p. 298] satietatem trucidabitis; et consulis castra in6 propinquo sunt, ne quid ab Himilcone et Carthaginiensibus timeri possit.”

1 militibus A2x: quibus P(2)A?: aliquibus C4: sociis x: suis Gronovius.

2 A.U.C. 540

3 posset Axz: possit valla: potest P(1).

4 quicquam P(1) Conway: quisquam C2x Madvig.

5 cuins alschefski: quiusa P: a quibus P(1).

6 A.U.C. 540

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: