previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum. [2] post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur; flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca praeterfluebat, et arx procul eis erat1 quae habitabantur. [3] sex milia aberat ab2 urbe nobili3 templum ipsa urbe [p. 182] nobilius4 Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa5 populis. [4] lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit,ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, [5] separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum. [6] magni igitur fructus ex eo pecore capti, columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. [7] ac miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus locis: fama est aram esse in vestibulo templi, cuius cinerem nullo6 umquam moveri7 vento. [8] sed8 arx Crotonis una parte imminens mari, altera vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est qua per aversas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta. [9] ea tum arce satis, ut videbatur, tuta Crotoniatum optimates tenebant se, circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua.. [10] postremo Bruttii, cum suis viribus inexpugnabilem viderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium inplorant. [11] is condicionibus ad deditionem compellere Crotoniates [p. 184] conatus ut coloniam Bruttiorum eo deduci9 antiquamque frequentiam recipere vastam ac desertam bellis urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum movit. [12] morituros se adfirmabant citius quam inmixti Bruttiis in alienos ritus mores legesque ac mox linguam etiam verterentur. [13] Aristomachus unus, quando nec suadendo ad deditionem satis valebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis inveniebat, transfugit ad Hannonem. [14] Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem intrassent, persuadent ut traduci se in Locros paterentur nec ultima experiri vellent. [15] iam hoc ut sibi liceret impetraverant et ab Hannibale missis ad id ipsum legatis. ita Crotone excessum est deductique Crotoniatae ad mare naves conscendunt. Locros omnis multitudo abeunt.

[16] in Apulia ne hiems quidem quieta inter Romanos atque Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal haud procul Arpis hibernabat. [17] inter eos levia proelia ex occasione aut opportunitate huius aut illius partis oriebantur, meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.

1 erat H. J. Müller (after arx Weissenborn; before et Walters): om. P(1).

2 ab z: in P(1): inde Gronovius.

3 nobili PM3A2: nobile P2(1).

4 nobilius, before this P(1) have erat.

5 A.U.C. 539

6 nullo p Gronovius: nullus P3(1).

7 moveri Gronovius: move P: move P3(1): moveat z.

8 vento. sed Gronovius: ventos et PCR: vento et Px: ventus et CxM?DA.

9 A.U.C. 539

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (59 total)
  • Commentary references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.30
  • Cross-references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Loca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Luceria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lucus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miracula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aristomachus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arpi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Croton
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Crotonienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dionysius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, KROTON (Crotone) Calabria, Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VECTIGA´LIA TEMPLO´RUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARPI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CROTON or CROTONA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LACI´NIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCE´RIA
    • Smith's Bio, Aristo'machus
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Laci'nia
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: