previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. statutus est comitiis dies; quo necopinantibus omnibus unus ex ultima turba Epicyden nominavit, tum inde alius Hippocratem; crebriores deinde hae voces et cum haud dubio adsensu multitudinis esse. [2] et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebant, permixtis. [3] praetores dissimulare primo et trahenda sed morae1 esse2 ; postremo, victi consensu et [p. 262] seditionem metuentes, pronuntiant eos praetores. [4] nec illi primo statim creati nudare quid vellent, quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Appium Claudium et inpetratis eis alios qui de foedere antique renovando agerent missos. [5] ad Murgantiam tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis quove eos ageret nova atque insolita libertas opperiens. [6] per eosdem dies cum ad Marcellum venientem in Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis Marcellus, posse rem convenire ratus, et ipse legatos Syracusas qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent misit. [7] et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat. postquam Punicam classem accessisse Pachynum adlatum est, dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur. [8] ut vero Appius naves ad ostium portus, quo3 aliae4 partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus vanis accesserat fides; [9] ac primo etiam tumultuose decurrerat multitudo ad prohibendos, si in terram egrederentur.

[p. 264]

1 morae M. Müller: om. P(1).

2 esse, for et trahenda sed esse (PRD: et -dam rem esse C2MBA) Madvig and Walters read extrahenda sed; sed.

3 quo x Gronovius: quid P(1).

4 aliae P(1)x Hertz: alius A2: amicae Madvig: suae bauer. For the old form aliae cf. Cicero de Divinatione II. 30 (twice).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (17 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.13
  • Cross-references to this page (8):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: