Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. post hanc orationem claves portarum pecuniaeque regiae ante pedes eorum posuit. atque illo
quidem die dimissi ex contione laeti circa fana omnia
deum supplicaverunt cum coniugibus ac liberis;
postero die comitia praetoribus creandis habita.
[2]
creatus in primis Adranodorus, ceteri magna ex
parte interfectores tyranni; duos etiam absentes,
Sopatrum ac Dinomenen, fecerunt.
[3]
qui auditis1 quae Syracusis acta erant pecuniam regiam quae in
Leontinis erat Syracusas devectam quaestoribus ad
id ipsum creatis tradiderunt.
[4]
et ea quae in Insula
erat Achradinam tralata est; murique ea pars quae
ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat
Insulam consensu omnium deiecta est. secutae
[p. 250]
et ceterae res hanc inclinationem animorum ad2 libertatem.3
[5]
Hippocrates atque Epicydes audita morte tyranni,
quam Hippocrates etiam nuntio interfecto celare voluerat, deserti a militibus, quia id tutissimum ex
praesentibus videbatur, Syracusas rediere.
[6]
ubi ne
suspecti obversarentur tamquam novandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores primum,
dein per eos senatum adeunt.
[7]
ab Hannibale se
missos praedicant ad Hieronymum tamquam amicum ac socium paruisse imperio eius cuius imperator
suus voluerit.
[8]
velle ad Hannibalem redire; ceterum,
cum iter tutum non sit vagantibus passim per totam
Siciliam Romanis, petere ut praesidii dent aliquid
quo Locros in Italiam perducantur; gratiam magnam
eos parva opera apud Hannibalem inituros.
[9]
facile
res impetrata; abire enim duces regios cum peritos
militiae, tum egentes eosdem atque audaces cupiebant; sed quod volebant non quam maturato opus
erat naviter expediebant.
[10]
interim iuvenes militares
et adsueti militibus, nunc apud eos ipsos, nunc apud
transfugas, quorum maxima pars ex navalibus
sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae
plebis homines crimina serebant in senatum optimatesque:
[11]
illud4 moliri clam eos atque struere ut Syracusae per speciem reconciliatae societatis in
[p. 252]
dicione Romanorum sint, dein factio ac pauci auctores5 foederis renovati dominentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.