Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achradinam ad curiam convenit. ibi pro
Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et
moderatam habuit.
[2]
servitutis formidines1 indignitatesque homines expertos adversus notum malum
inritatos esse: discordia civilis quas inportet clades,
audisse magis a patribus Syracusanos quam ipsos
vidisse.
[3]
arma quod inpigre ceperint, laudare; magis
laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate
coacti.
[4]
in praesentia legatos ad Adranodorum
mitti placere qui denuntient ut in potestate senatus
ac populi sit, portas Insulae aperiat, reddat praesidium.
[5]
si tutelam alieni regni suum regnum velit
facere, eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem.
[6]
ab
hac contione legati missi sunt. senatus inde haberi
coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat
publicum consilium, ita post mortem eius ante eam
diem nulla de re neque convocati neque consulti
fuerant.
[7]
ut ventum ad Adranodorum est, ipsum
[p. 246]
quidem movebat et civium consensus et cum aliae2 occupatae urbis partes, tum pars Insulae vel munitissima prodita atque alienata.
[8]
sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis, inflata
adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet
saepe usurpatae Dionysi tyranni vocis,
[9?]
qua pedibus
tractum, non insidentem equo relinquere tyrannidem
dixerit debere. facile esse momento quo quis
velit cedere possessione magnae fortunae; facere
et parare eam difficile atque arduum esse.
[10]
spatium
sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad
arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam
regiam pollicitus esset, omnia in potestate eius
futura.
[11]
haec muliebria consilia Adranodorus neque
tota aspernatus est neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse viam, si in
praesentia tempori cessisset.
[12]
itaque legatos renuntiare iussit futurum se in senatus ac populi
potestate.
postero die luce prima patefactis Insulae portis in
forum Achradinae venit.
[13]
ibi in aram Concordiae,
ex qua pridie Polyaenus contionatus erat, escendit
orationemque eam orsus est qua primum cunctationis suae veniam petivit:
[14]
se enim clausas habuisse
portas, non separantem suas res a publicis, sed
strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus
esset futurus, utrum, quod satis libertati foret,
contenti nece tyranni essent, an quicumque aut
[p. 248]
propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis3 regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur.
[15]
postquam animadverterit eos qui liberassent patriam
servare etiam liberatam velle atque undique consuli
in medium, non dubitasse quin et corpus suum et
cetera omnia quae suae fidei tutelaeque essent,
quoniam eum qui mandasset suus furor absumpsisset,
patriae restitueret.
[16]
conversus deinde ad interfectores tyranni ac nomine appellans Theodotum ac
Sosin, “facinus” inquit “memorabile fecistis;
[16]
sed
mihi credite, incohata vestra gloria, nondum perfecta
est periculumque ingens manet, nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res publica.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.