previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. Romani, cum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia oreretur morsque tyranni duces magis inpigros dedisset Syracusanis quam causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam provinciam decernunt. [2] secundum Hieronymi caedem primo tumultuatum in Leontinis apud milites fuerat vociferatumque ferociter parentandum regi sanguine coniuratorum esse. [3] deinde libertatis restitutae dulce auditu nomen crebro usurpatum et spes1 facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutavere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur. [4] cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo [p. 242] cursu poterant, ut ignaros omnium regios2 opprimerent, Syracusas contendunt. [5] ceterum praevenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, sed nuntius etiam ex regiis servis. [6] itaque Adranodorus et Insulam et arcem et alia quae poterat quaeque opportuna erant praesidiis firmarat. [7] Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum iam obscura luce invecti, cum cruentam regiam vestem atque insigne capitis ostentarent, travecti per Tycham simul ad libertatem simul ad arma vocantes, in Achradinam convenire iubent. [8] multitudo pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant et quid rei sit rogitant. [9] omnia luminibus conlucent strepituque vario conplentur. armati locis patentibus congregantur; inermes ex Olympii iovis templo spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano fixaque ab eo, [10?] detrahunt, precantes Iovem ut volens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro libertate sese armantibus. [11] haec quoque multitudo stationibus per principes regionum urbis dispositis adiungitur. in Insula inter cetera Adranodorus praesidiis firmarat horrea publica. [12] locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuventute quae praesidio eius [p. 244] loci adtributa erat mittuntque nuntios in3 Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.

1 et spes (or spesque) Madvig: spes P(1): spe Conway.

2 A.U.C. 540

3 A.U.C. 540

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (43 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.2
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sicilia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sosis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Theodotus et Sosis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tycha
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achradina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Andranodorus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hexapylon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Harper's, Domus
    • Harper's, Insŭla
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DOMUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SPO´LIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SYRACU´SAE
    • Smith's Bio, Andranodo'rus
    • Smith's Bio, Ep'cyides
    • Smith's Bio, Hieron Ii.
    • Smith's Bio, Sosis
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: