Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. hic maior solito adparatus praecipue conterruit Campanos, ne ab obsidione Capuae bellum eius
anni Romani inciperent.
[2]
itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt ut Capuam exercitum
admoveret: ad eam oppugnandam novos exercitus
[p. 212]
scribi Romae, nec ullius urbis defectioni magis infensos1 eorum animos esse.
[3]
id quia tam trepide nuntiabant,
maturandum Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in veteribus castris
super Capuam consedit.
[4]
inde Numidis Hispanisque
ad praesidium simul castrorum simul Capuae relictis
cum cetero exercitu ad lacum Averni per speciem
sacrificandi, re ipsa ut temptaret Puteolos quodque
ibi praesidium erat, descendit.
[5]
Maximus, postquam
Hannibalem Arpis profectum et regredi in Campaniam adlatum est, nec die nec nocte intermisso
itinere ad exercitum redit,
[6?]
et Ti. Gracchum ab
Luceria Beneventum copias admovere, Q. Fabium
praetorem—is filius consulis erat—ad Luceriam
Graccho succedere iubet.
[7]
in Siciliam eodem tempore duo praetores profecti,
P. Cornelius ad exercitum, T. Otacilius qui maritimae orae reique navali praeesset.
[8]
et ceteri in
suas quisque provincias profecti, et quibus prorogatum imperium erat easdem quas priori anno
regiones obtinuerunt.
1 A.U.C. 540
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.