Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18.
nec minore animo res Romana domi quam
militiae gerebatur.
[2]
censores vacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii ad mores hominum
regendos animum adverterunt castigandaque vitia, quae,
velut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt,
eo nata bello erant.
[3]
primum eos citaverunt, qui post
Cannensem cladem deserendae Italiae consilia agitasse
dicebantur. princeps eorum M. Caecilius Metellus quaestor tum forte erat.
[4]
iusso deinde eo ceterisque eius.
dem noxae reis causam dicere, cum purgari nequissent,
pronuntiarunt verba orationemque eos adversus rem
publicam habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae
causa fieret.
[5]
secundum eos citati nimis callidi exsolvendi iuris iurandi interpretes, qui captivorum ex itinere
regressi clam in castra Hannibalis solutum, quod iuraverunt redituros, rebantur.
[6]
his superioribusque illis
equi adempti, qui publicum equom habebant, tribuque
moti aerarii omnes facti.
[7]
neque senatu modo aut
equestri ordine regendo cura se censorum tenuit; nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt, qui
quadriennio non militassent, quibus neque vocatio iusta
militiae neque morbus causa fuisset.
[8]
et ea supra duo
milia nominum in aerarios relata tribuque omnes moti;
[9]
additumque tam truci censoriae notae triste senatus
consultum, ut ei omnes, quos censores notassent, pedibus mererent mitterenturque in Siciliam ad Cannensis
exercitus reliquias, cui militum generi non prius, quam
pulsus Italia hostis esset, finitum stipendiorum tempus
erat.
[10]
cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum,,
convenere ad eos frequentes,
[11]
qui hastae huius generis
adsueverant, hortatique censores sunt, ut omnia per—:
inde agerent locarent, ac si pecunia in aerario esset:
neminem nisi bello confecto pecuniam ab aerario petiturum esse.
[12]
convenere deinde domini eorum, quos Ti.
Sempronius ad Beneventum manu emiserat, arcessitosque
[p. 201]
se ab triumviris mensariis esse dixerunt, ut pretia
servorum acciperent; ceterum non ante quam bello
confecto accepturos esse.
[13]
cum haec inclinatio animorum
plebis ad sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae
quoque pupillares primo,
[14]
deinde viduarum coeptae conferri, nusquam eas tutius sanctiusque deponere credentibus qui deferebant quam in publica fide. inde si quid
emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore perscribebatur.
[15]
manavit ea privatorum benignitas
ex urbe etiam in castra, ut non eques, non centurio
stipendium acciperet, mercennariumque increpantes
vocarent qui accepisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.