previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio. [2] praeerat Statius Metius, missus ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat seruitiaque et plebem promiscue armarat ut castra Romana inuaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum. [3] nihil eorum Fabium fefellit. itaque Nolam ad collegam mittit: altero exercitu dum Casilinum oppugnatur opus esse qui Campanis opponatur; [4] [p. 24030]uel ipse relicto Nolae praesidio modico ueniret uel, si eum Nola teneret necdum securae res ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Beneuento acciturum. [5] hoc nuntio Marcellus duobus militum milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu Casilinum uenit, aduentuque eius Campani iam mouentes sese quieuerunt. [6] ita ab duobus consulibus Casilinum oppugnari coepit. ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent uolnera neque satis inceptum succederet, Fabius omittendam rem paruam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent; [7] Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta in utramque partem fierent, tenuit ne inrito incepto abiretur. [8] uineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admouerentur Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, [9] paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupauit caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est. quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam peruenerunt: [10] Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est, captiuique Campanorum quique Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt: [11] oppidanorum turba per finitimos populos in custodiam diuisa.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: