Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43. ad ea Hannibal respondit, omnia simul
facere Hirpinos Samnitesque, et indicare clades suas
et petere praesidium et queri indefensos se neglectosque.
[2]
indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo ni inpetraretur, tum
denique querendum frustra opem inploratam.
[3]
exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemve,
ne et ipse oneri esset, sed in proxima loca sociorum
populi Romani adducturum. iis populandis et
militem suum repleturum se et metu procul ab his1 summoturum hostis.
[4]
quod ad bellum Romanum
attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum
quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum
quoque se2 memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum.
[5]
cum hoc responso muneribusque amplis legatos
dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu ire Nolam pergit.
[6]
eodem
Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine
advecto atque elephantis venit. castris haud procul
[p. 148]
positis longe alia omnia inquirenti conperta sunt3 quam quae a legatis sociorum audierat.
[7]
nihil
enim Marcellus ita egerat ut aut fortunae aut temere
hosti commissum dici posset. explorato cum firmisque praesidiis tuto receptu praedatum ierat, omniaque velut adversus praesentem Hannibalem cauta
provisaque fuerant.
[8]
tum, ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa explorare
quae apud hostes fierent.
[9]
ex his Hanno, cum ad
murum successisset, Herennium Bassum et Herium
Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur.
[10]
Hannibalis virtutem fortunamque extollit: populi Romani
obterit senescentem cum viribus maiestatem.
[11]
quae
si paria essent, ut quondam fuissent, tamen expertis
quam grave Romanum imperium sociis, quanta
indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnis
Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem
atque amicitiam praeoptandam esse.
[12]
si ambo
consules cum suis exercitibus ad Nolam essent,
tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad
Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et
novis militibus Nolam tutari possit.
[13]
ipsorum quam
Hannibalis magis4 interesse capta an tradita Nola poteretur; potiturum enim, ut Capua Nuceriaque
[p. 150]
potitus esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae5 fortunam interesset ipsos prope in medio sitos Nolanos scire.
[14]
nolle ominari quae captae urbi casura6 forent, et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent dicturum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.