Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. hoc modo Pacuvius cum obnoxium vitae beneficio senatum multo sibi magis quam plebi fecisset,
sine armis iam omnibus concedentibus dominabatur.
[2]
hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem 'adulari;1 salutare, benigne invitare, apparatis accipere epulis,
[3?]
eas causas suscipere, ei
semper parti adesse, secundum eam litem iudices
dare quae magis popularis aptiorque in volgus
favori conciliando esset;
[4]
iam vero nihil in senatu
agi2 aliter quam si plebis ibi esset concilium. prona semper civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium et inlecebris
omnis amoenitatis maritimae terrestrisque,
[5?]
tum vero
[p. 12]
ita obsequio principum et licentia plebei lascivire3 ut nec libidini nec sumptibus modus esset.
[6]
ad contemptum legum, magistratuum, senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cuius aliqua verecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium.
[7]
id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod
conubium vetustum multas familias claras ac potentis
Romanis miscuerat,
[8]
et4 cum militarent aliquot6 apud Romanos, maximum vinculum erant trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.