Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. in Italia cum post Cannensem pugnam,
fractis partis alterius viribus, alterius mollitis animis,
segnius bellum esset,
[2?]
Campani per se adorti sunt
rem Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes ut ab Romanis deficerent; ubi id parum
processit, dolum ad capiendos eos comparant.
[3]
Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas
erat.1 eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque ut et Cumanus eo
senatus veniret ad consultandum communiter, ut
eosdem uterque populus socios hostesque haberet;
[4]
praesidium ibi armatum se habituros, ne quid ab
Romano Poenove periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi
fallax consilium posse rati.
[p. 122]
[5]
interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae,2 quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu
lustrato transgressus Volturnum flumen circa Liternum posuit castra.
[6]
ibi quia otiosa stativa erant,
crebro decurrere milites cogebat, ut tirones—ea
maxima pars volonum erant—adsuescerent signa
sequi et in acie agnoscere ordines suos.
[7]
inter quae
maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque
praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris
fortunae discordiam inter ordines sereret; vetus
miles tironi, liber voloni sese exaequari sineret;
[8]
omnis satis honestos generososque ducerent quibus
arma sua signaque populus Romanus commisisset;
quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere
tueri factum.
[9]
ea non maiore cura praecepta ab
ducibus sunt quam a militibus observata, brevique
tanta concordia coaluerant omnium animi ut prope
in oblivionem veniret qua ex condicione quisque
esset miles factus.
[10]
haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt
quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset
et quid iis ipsi respondissent:
[11]
triduo post eum diem
festum esse; non senatum solum omnem ibi futurum
sed castra etiam et exercitum Campanum.
[12]
Gracchus
iussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere
[p. 124]
et manere intra muros, ipse pridie quam statum3 sacrificium Campanis esset Cumas movet castra.
Hamae inde tria milia passuum absunt.
[13]
iam
Campani eo frequentes ex composito convenerant,
nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticus—is4 summus magistratus erat Campanis—cum quattuordecim milibus armatorum habebat castra,
[14?]
sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi
aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli
militari operi.5
[15]
nocturnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem conpleretur.
[16]
huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decuma diei
hora coactis militibus corpora curare somnoque
operam dare,
[17?]
ut primis tenebris convenire ad signum
possent,
[18?]
vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte
pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta
simul omnibus portis invadit; alios somno stratos,
alios perpetrato sacro inermis redeuntis obtruncat.
[19]
hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo milia
cum ipso duce Mario Alfio, capta . . . et6 signa militaria quattuor et triginta. [p. 126]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.