Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi
in vestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus
acervus fuit ut metientibus dimidium supra1 tris modios explesse sint quidam auctores;
[2]
fama tenuit,
quae propior vero est, haud plus fuisse modio.
adiecit deinde verbis, quo maioris cladis indicium
esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipsorum
primores, id gerere insigne.
[3]
summa fuit orationis,
quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis
omni ope iuvandum Hannibalem esse; procul enim
ab domo militiam esse, in media hostium terra;
[4]
magnam vim frumenti pecuniae absumi, et tot acies,
ut hostium exercitus delesse, ita victoris etiam copias
parte aliqua minuisse;
[5]
mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam
frumentumque tam bene meritis de nomine Punico
militibus.
[6]
secundum haec dicta Magonis laetis omnibus
Himilco, vir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, “quid est, Hanno?” inquit, “etiam
nunc paenitet belli suscepti adversus Romanos?
lube dedi Hannibalem;
[7]
veta in tam prosperis rebus
[p. 38]
grates deis immortalibus agi; audiamus Romanum2 senatorem in Carthaginiensium curia.”
[8]
tum Hanno:
“tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid in
communi omnium gaudio minus laetum quod esset
vobis loquerer;
[9]
nunc interroganti senatori paeniteatne3 adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum
suae.
[10]
respondeam4 ” inquit “Himilconi, non desisse paenitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum videro; nec mihi
pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax
nova finiet.
[11]
itaque ista quae modo Mago iactavit
Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam
laeta sunt: mihi possunt laeta esse, quia res bello
bene gestae, si volumus fortuna uti, pacem nobis
aequiorem dabunt;
[12]
nam si praetermittimus hoc
tempus quo magis dare quam accipere possumus
videri pacem, vereor ne haec quoque laetitia luxuriet
nobis ac vana evadat.
[13]
quae tamen nunc quoque
qualis est? 'Occidi exercitus hostium; mittite
milites mihi.' quid aliud rogares, si esses victus?
[14]
' Hostium cepi bina castra,' praedae videlicet plena
et commeatuum; ' frumentum et pecuniam date.'
quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses,
peteres?
[15]
et ne omnia ipse mirer—mihi quoque
[p. 40]
enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius5 fasque est—velim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad- Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum,
[16?]
ecquis Latini nominis populus defecerit
ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta
tribubus ad Hannibalem transfugerit?”
[17]
cum
utrumque Mago negasset, “hostium quidem ergo”
inquit “adhuc nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidve spei habeat scire
velim.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.