previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant [p. 180] hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere: unum, [2] ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum, ut, quae in naves inposuissent, ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent. [3] utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est. ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines velut tenore uno pertinebat. [4] quem ad modum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam parcius militibus datum, quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.

[5] cum hi commeatus venerunt Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur. [6] inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno certamine ac strage obsistentium pervenissent, frumentum, [7] cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem animo moenia tutarentur, quo pro se pugnantem Romanum exercitum vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. eodem et duo duces et duo exercitus Carthaginiensium, [8] ibi rem summam agi cernentes, convenerunt. [9] itaque eruptione e castris pugnatum est. sexaginta hostium milia eo die in pugna fuerunt, sedecim circa ab Romanis. [10] tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero, quam ipsi erant, [11] Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris potiti sint. [12] Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum iuventute abundante. [13] iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. supra tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum signis duobus et quadraginta et novem elephantis. [14] tum vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res gestae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (31 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pecunia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Publicanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Cornelius Scipio Calvus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hamilcar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispania
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iliturgis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Intibili
    • Harper's, Hamilcar
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PUBLICA´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ILLITURGIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), INTIBILI
    • Smith's Bio, HAMILCAR
    • Smith's Bio, Hasdrubal
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: