previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere, et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare. [2] an dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium? cum iis, qui ad sese tuendos venissent, omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore.

[3] hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae; itaque corona oppidum circumdedit, ut simul ab omni parte moenia adgrederetur. [4] quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit. aliquot primo impetu perculsi caesique sunt; dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis. [5] eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese: nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta. [6] imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit; itaque quamquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. [7] tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit. quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detractavit. mille fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatioet sunt omnia campi circa Nolamconcurrerunt. [8] clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis, quae in agros praedatum exierant, ad proelium iam commissum revocavit. [9] et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex [p. 176] acie efferre iussit, pugna abstinere, ni ab se signum accepissent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (21 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sardi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Herennius Bassus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imber
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NOLA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: