Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
in has ferme leges inter Poenum ducem
legatosque Macedonum ictum foedus;
[2]
missique cum iis
ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar
et Mago. eodem ad Iunonis Laciniae, ubi navis occulta
in statione erat, perveniunt.
[3]
inde profecti cum altum
[p. 164]
tenerent, conspecti a classe Romana sunt, quae praesidio erat Calabriae litoribus;
[4]
Valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem cum
misisset, primo fugere regii conati; deinde, ubi celeritate vinci senserunt, tradunt se Romanis et ad praefectum classis adducti sunt.
[5]
is cum quaereret, qui et
unde et quo tenderent cursum, Xenophanes primo satis
iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad
Romanos missum ad M. Valerium, ad quem unum iter
tutum fuerit, pervenisse, Campaniam superare nequisse
saeptam hostium praesidiis.
[6]
deinde ut Punicus cultus
habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit,
[7]
tum comitibus eorum seductis ac metu territis litterae quoque ab Hannibale ad
Philippum inventae et pacta inter regem Macedonum
Poenumque ducem.
[8]
quibus satis cognitis optimum visum
est captivos comitesque eorum Romam ad senatum aut
ad consules, ubicumque essent, quam primum deportare.
[9]
ad id celerrimae quinque naves delectae ac
L. Valerius Antias, qui praeesset, missus, eique mandatum, ut in omnis navis legatos separatim custodiendos divideret daretque operam, ne quod iis conloquium
inter se neve quae communicatio consilii esset.
[10]
per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula ex Sardinia provincia decedens rettulisset, qui
status rerum in insula esset: bellum ac defectionem
omnis spectare;
[11]
Q. Mucium, qui successisset sibi, gravitate caeli aquarumque advenientem exceptum, non
tam in periculosum quam longum morbum inplicitum,
diu ad belli munia sustinenda inutilem fore,
[12]
exercitumque ibi ut satis firmum pacatae provinciae praesidem
esse,
[13]
ita parum aptum bello, quod motum iri videretur, — decreverunt patres, ut Q. Fulvius Flaccus
quinque milia peditum, quadringentos equites scriberet
eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam
traiciendam curaret
[14]
mitteretque cum imperio quem
ipsi videretur, qui rem gereret, quoad Mucius convaluisset.
[p. 165]
[15]
ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus,
qui bis consul et censor fuerat subegeratque in priore
consulatu Sardos.
[16]
sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui
Calvo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad
Balearis insulas deicitur, ibique—
[17]
adeo non armamenta modo sed etiam alvei navium quassati erant subductae naves dum reficiuntur, aliquantum temporis
triverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.