previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [p. 23009] legati ad Hannibalem uenerunt pacemque cum eo condicionibus fecerunt ne quis imperator magistratusue Poenorum ius ullum in ciuem Campanum haberet neue ciuis Campanus inuitus militaret munusue faceret; [2] ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis captiuis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret. [3] haec pacta: illa insuper quam quae pacta erant facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium ciuesque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos, partim priuatis negotiis implicitos, plebs repente omnes comprehensos uelut custodiae causa balneis includi iussit, ubi feruore atque aestu anima interclusa foedum in modum exspirarent. [4] ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa ope Decius Magius, uir cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam ciuium mentem defuit, restiterat. [5] ut uero praesidium mitti ab Hannibale audiuit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum seruitutem exempla referens, primo ne reciperetur praesidium palam uociferatus est, [6] deinde ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus quod a uetustissimis sociis consanguineisque defecissent forti ac memorabili facinore purgare uellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se. [7] haecnec enim occulta agebanturcum relata Hannibali essent, primo misit qui uocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum nec enim Hannibali ius esse in ciuem Campanum, concitatus ira Poenus comprehendi hominem uinctumque attrahi ad sese iussit. [8] [p. 23010]ueritus deinde ne quid inter uim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio. [9] Marius contione aduocata edicit, ut frequentes cum coniugibus ac liberis obuiam irent Hannibali. ab uniuersis id non obedienter modo sed enixe, fauore etiam uolgi et studio uisendi tot iam uictoriis clarum imperatorem, factum est. [10] Decius Magius nec obuiam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, priuatim se tenuit; in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulauit trepidante tota ciuitate ad excipiendum Poenum uisendumque. [11] Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum ne quid eo die seriae rei gereret diemque ut ipse, [12] aduentu suo festum, laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio negaret, uisenda urbe magnam partem diei consumpsit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1940)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
  • Cross-references to this page (11):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: