Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53.
ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Q. Fabius
Maximus de legione prima, cuius pater priore anno
dictator fuerat,
[2]
et de legione secunda L. Publicius
Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia
Ap. Claudius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat,
[3]
omnium consensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa imperii delata est.
[4]
quibus consultantibus inter paucos de summa rerum
nuntiat P. Furius Philus, consularis viri filius, nequiquam eos perditam spem fovere, desperatam conploratamque rem esse publicam:
[5]
nobiles iuvenes quosdam,
quorum principem L. Caecilium Metellum, mare ac
naves spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem
transfugiant.
[6]
quod malum, praeterquam atrox, super
tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo
torpidos defixisset, qui aderant, et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse Scipio
[p. 114]
iuvenis, fatalis dux huiusce belli.
[7]
audendum atque
agendum, non consultandum ait in tanto malo esse.
irent secum extemplo armati, qui rem publicam salva
vellent;
[8]
nulla verius, quam ubi ea cogitentur, hostium
castra esse.
[9]
pergit ire sequentibus paucis in hospitium
Metelli, et cum concilium ibi iuvenum, de quibus allatum erat, invenisset, stricto super capita consultantium
gladio 'ex mei animi sententia' inquit,
[10]
'ut ego rem
publicam populi Romani non deseram neque alium
civem Romanum deserere patiar;
[11]
si sciens fallo, tum
me Iuppiter optimus maximus, domum, familiam remque meam pessimo leto adficiat.
[12]
in haec verba, L. Cacili, iures postulo ceterique, qui adestis; qui non iuraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat.'
[13]
haud secie
pavidi, quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant
omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.