Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
52.
spoliis ad multum diei lectis Hannibal ad
minora ducit castra oppugnanda et omnium primum
bracchio obiecto flumine eos excludit.
[2]
ceterum abi
omnibus labore vigiliis vulneribus etiam fessis maturior
ipsius spe deditio est facta.
[3]
pacti, ut arma atque
equos traderent, in capita Romana trecenis nummis
quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, e
ut eo pretio persoluto cum singulis abirent uestimentis
[p. 113]
in castra hostis acceperunt, traditique in custodiam
omnes sunt, seorsum cives sociique.
[4]
dum ibi tempus
teritur, interea cum ex maioribus castris, quibus satis
virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et
ducenti equites, alii agmine, alii palati passim per
agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti.
[5]
praeda ingens parta est,
et praeter equos virosque et si quid argenti—quod plurimum in phaleris equorum erat, nam ad vescendum facto
perexiguo, utique militantes, utebantur—omnis cetera
praeda diripienda data est.
[6]
tum sepeliendi causa conferri
unum corpora suorum iussit. ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. consulem quoque Romanum
conquisitum sepultumque quidam auctores sunt.
[7]
eos, qui Canusium perfugerant, mulier Apula
nomine Busa, genere clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento veste
viatico etiam iuvit, pro qua ei munificentia postea,
bello perfecto, ab senatu honores habiti sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.