Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae peditum equitumque additae sint,
adeo et numero et genere copiarum variant auctores,
ut vix quicquam satis certum adfirmare ausus sim.
[2]
decem milia novorum militum alii scripta in supplementum, alii novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent;
[3]
numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum,
treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum
darent,
[4]
peditis aequarent, septemque et octoginta milia
armatorum et ducentos in castris Romanis fuisse, cum
pugnatum ad Cannas est, quidam auctores sunt.
[5]
illud
haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu
rem actam quam prioribus annis, quia spem posse
vinci hostem dictator praebuerat.
[6]
ceterum priusquam signa ab urbe novae legiones
[p. 98]
moverent, decemviri libros adire atque inspicere iussi ;
propter territos vulgo homines novis prodigiis.
[7]
nam
et Romae in Aventino et Ariciae nuntiatum erat sub
idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa
in Sabinis sudasse, et Caeretes aquas fonte calido gelidas
manasse;
[8]
id quidem etiam, quod saepius acciderat
magis terrebat; et in via fornicata, quae ad Campum
erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant.
[9]
ea prodigia ex libris procurata. legati a Paesto
pateras aureas Romam attulerunt. iis sicut Neapolitanis gratiae actae, aurum non acceptum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.