Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
postero
die Poeni, quod viae inter bina castra erat, agmine conplevere.
[2]
cum Romani sub ipso constitissent vallo haud
dubie aequiore loco, successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. carptim
Poeni et procursando recipiendoque sese pugnavere;
restitit suo loco Romana acies.
[3]
lenta pugna et ex
dictatoris magis quam Hannibalis fuit voluntate,
ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere.
[4]
inclusus inde videri Hannibal via ad Casilinum obsessa, cum
Capua et Samnium et tantum ab tergo divitum sociorum
Romanis commeatus subveheret, Poenus inter Formiana
saxa ac Literni arenas stagnaque et per horridas silvas
hibernaturus esset.
[5]
nec Hannibalem fefellit suis se
artibus peti. itaque cum per Casilinum euadere non
posset petendique montes et iugum Calliculae superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus agmen
adgrederetur,
[6]
ludibrium oculorum specie terribile ad
frustrandum hostem commentus principio noctis furtim
succedere ad montes statuit. fallacis consilii talis
apparatus fuit:
[7]
faces undique ex agris collectae fascesque virgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus
boum, quos domitos indomitosque multos inter ceteram
agrestem praedam agebat;
[8]
ad duo milia ferme boum
effecta; Hasdrubalique negotium datum, ut nocte id
[p. 79]
armentum accensis cornibus ad montis ageret, maxime,
si posset, super saltus ab hoste insessos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.