next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. iam ver adpetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu. [2] Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; [3] petitusque saepe principum insidiis ipsorum inter se fraude, eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium, servatus erat et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. [4] ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis.

per idem tempus Cn. Servilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit. [5] ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium invidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod auspicium esse? [6] magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in Capitolio nuncupatis secum ferre; [7] nec privatum [p. 62] auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. [8] augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem, quem mann tenuerit, arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, [9] et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem, [10] et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, [11] et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum quaque patuerit ingens lumen effulsisse, et sortes adtenuatas unamque sua sponte excidisse ita inscriptam 'Mavors telum suum concutit', [12] et per idem tempus Romae signum Martis Appia via ac simulacra luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis fuisse lanaeque inter imbrem cadentis. [13] inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese vertisse. [14] his, sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de religione patres consuluit. [15] decretum, ut ea prodigia partim maioribus hostiis partim lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur; [16] cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quem ad modum cordi esse divis e carminibus praefarentur. [17] decemvirorum monitu decretum est, Iovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta neret, et Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur, et Iunoni reginae in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii maioribus hostiis sacrificaretur, [18] matronaeque pecunia conlata, quantum conferre cuique commodum esset, donum Iunoni reginae in Aventinum ferrent, lectisterniumque [p. 63] fieret, et ut libertinae et ipsae, unde Feroniae donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent. [19] haec ubi facta decemviri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt. postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est lectisterniumque imperatumet eum lectum senatores straverunt _ et convivium publicum, [20] ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
hide References (112 total)
  • Commentary references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.7
  • Cross-references to this page (53):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latinae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lectisternium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lupus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Martiis Idibus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Servilius Geminus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saturnalia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Simulacra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sors
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Supplicatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apenninus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Appia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Via
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caeretes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Consulatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decemviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eclipsis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Flaminius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Feriae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Feroniae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fons
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fulmen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasdrubal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hostias:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Idus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Harper's, Maharbal
    • Harper's, Oracŭla
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CASTRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FE´RIAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LECTISTE´RNIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ORA´CULUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRODI´GIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SATURNA´LIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SIBYLLI´NI LIBRI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FERO´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LAU´TULAE
    • Smith's Bio, Fero'nia
    • Smith's Bio, Flami'nius
    • Smith's Bio, Ge'minus, Servi'lius
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Heracles or HERCULES
    • Smith's Bio, Juno
    • Smith's Bio, Latia'lis
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (35):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: