previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

60. ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quae in comitio erat, clamor flebilis est sublatus manusque ad curiam tendebant orantes ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent. [2] feminas quoque metus ac necessitas in foro [ac] turbae uirorum immiscuerat. senatus summotis arbitris consuli coeptus. [3] ibi cum sententiis uariaretur et alii redimendos de publico, alii nullam publice impensam faciendam nec prohibendos ex priuato redimi; [4] si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cauendum populo censerent, [5] tum T. Manlius Torquatus, priscae ac nimis durae, ut plerisque uidebatur, seueritatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur: [6] [p. 22096] 'si tantummodo postulassent legati pro iis qui in hostium potestate sunt ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum breui sententiam peregissem; [7] quid enim aliud quam admonendi essetis ut morem traditum a patribus necessario ad rem militarem exemplo seruaretis? nunc autem, cum prope gloriati sint quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis qui Uenusiam Canusiumque peruenerunt atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil uos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt ignorare patiar. [8] atque utinam haec, quae apud uos acturus sum, Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignauiae cuiusque et uirtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem secuti essent, milites hodie in castris Romanis non captiui in hostium potestate essent. [9] sed cum fessis pugnando hostibus, tum uictoria laetis et ipsis plerique regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam habuissent et septem milia armatorum hominum erumpere etiam <per> confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium sequi uoluerunt. [10] [p. 22097]nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem peruenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. [11] si ut auorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si ut nobis adulescentibus priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis uoluntariis, cum ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostes, dixit "moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumuentas legiones", [12] si hoc P. Sempronius diceret, nec uiros quidem nec Romanos uos duceret, si nemo tantae uirtutis exstitisset comes. [13] uiam non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces in patriam ad parentes, ad coniuges ac liberos facit. ut seruemini, deest uobis animus: [14] quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? quinquaginta milia ciuium sociorumque circa uos eo ipso die caesa iacent. si tot exempla uirtutis non mouent, nihil unquam mouebit; si tanta clades uilem uitam non fecit, nulla faciet. liberi atque incolumes desiderate patriam; [15] immo desiderate, dum patria est, dum ciues eius estis. sero nunc desideratis, deminuti capite, [abalienati iure ciuium] serui Carthaginiensium facti. [16] [p. 22098]pretio redituri estis eo unde ignauia ac nequitia abistis? P. Sempronium ciuem uestrum non audistis arma capere ac sequi se iubentem; Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem. [17] quam<quam quid> ego ignauiam istorum accuso, cum scelus possim accusare? non modo enim sequi recusarunt bene monentem sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis uiri fortissimi inertes summouissent. prius, inquam, P. Sempronio per ciuium agmen quam per hostium fuit erumpendum. [18] hos ciues patria desideret, quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad Cannas pugnauerunt ciuem haberet? [19] ex milibus septem armatorum sescenti exstiterunt qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere; [20] quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? haberetis hodie uiginti milia armatorum Canusii fortia, fidelia, patres conscripti. nunc autem quemadmodum hi boni fidelesquenam "fortes" ne ipsi [21] quidem dixerintciues esse possunt? nisi quis credere potest aut adfuisse erumpentibus qui, ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non inuidere eos cum incolumitati, tum gloriae illorum per uirtutem partae, cum sibi timorem ignauiamque seruitutis ignominiosae causam esse sciant. [22] [p. 22099] maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, cum silentio noctis erumpendi occasio esset. <at> ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt; [23] dies noctesque aliquot obsessi uallum armis, se ipsi tutati uallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia subsidia uitae deessent adfectisque fame uiribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis uicti sunt. [24] orto sole ab hostibus ad uallum accessum; ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. haec uobis istorum per biduum militia fuit. [25] cum in acie stare ac pugnare decuerat, [cum] in castra refugerunt; cum pro uallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles. [26] et uos redimam? cum erumpere e castris oportet, cunctamini ac manetis; cum manere <et> castra tutari armis necesse est, et castra et arma et uos ipsos traditis hosti. [27] ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui per medios hostes e castris eruperunt ac per summam uirtutem se patriae restituerunt.'

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.6
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 2, 2.4
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.664
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: