previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

59. legatis captiuorum senatus ab dictatore datus est, quorum princeps: 'M. Iuni uosque, patres conscripti' inquit, 'nemo nostrum ignorat nulli unquam ciuitati uiliores fuisse captiuos quam nostrae; [2] ceterum, nisi nobis plus iusto nostra placet causa, non alii unquam minus neglegendi uobis quam nos in hostium potestatem uenerunt. [3] non enim in acie per timorem arma tradidimus sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos; [4] [p. 22093]diei reliquum ac noctem insequentem, fessi labore ac uolneribus, uallum sumus tutati; [5] postero die, cum circumsessi ab exercitu uictore aqua arceremur nec ulla iam per confertos hostes erumpendi spes esset nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare, [6] tunc demum pacti sumus pretium quo redempti dimitteremur, arma in quibus nihil iam auxilii erat hosti tradidimus. [7] maiores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse et patres uestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, legatos tamen [ad] captiuorum redimendorum gratia Tarentum misisse. [8] atqui et <ad> Alliam cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pauore et fuga pugna fuit: Cannenses campos acerui Romanorum corporum tegunt, nec supersumus pugnae nisi in quibus trucidandis et ferrum et uires hostem defecerunt. [9] sunt etiam de nostris quidam qui ne in acie quidem fuerunt sed praesidio castris relicti, cum castra traderentur, in potestatem hostium uenerunt. [10] [p. 22094]haud equidem ullius ciuis et commilitonis fortunae aut condicioni inuideo, nec premendo alium me extulisse uelim: ne illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod praemium est, qui plerique inermes ex acie fugientes non prius quam Uenusiae aut Canusii constiterunt, se nobis merito praetulerint gloriatique sint in se plus quam in nobis praesidii rei publicae esse. [11] sed illis et bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, quod beneficio uestro redempti atque in patriam restituti fuerimus. dilectum ex omni aetate et fortuna habetis; [12] octo milia seruorum audio armari. non minor numerus noster est nec maiore pretio redimi possumus quam ii emuntur; nam si conferam nos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam. [13] illud etiam in tali consilio animaduertendum uobis censeam, patres conscripti, si iam duriores esse uelitis, quod nullo nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis. [14] Pyrrho uidelicet, qui [uos] hospitum numero captiuos habuit? an barbaro ac Poeno, qui utrum auarior an crudelior sit uix existimari potest? [15] si uideatis catenas, squalorem, deformitatem ciuium uestrorum, non minus profecto uos ea species moueat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones uestras. [16] intueri potestis sollicitudinem et lacrimas in uestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque responsum uestrum. cum ii pro nobis proque iis qui absunt ita suspensi ac solliciti sint, quem censetis animum ipsorum esse quorum in discrimine uita libertasque est? [17] [p. 22095]si, mediusfidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam suam esse uelit, nihil tamen nobis uita opus esse censeamus cum indigni ut redimeremur a uobis uisi simus. [18] rediere Romam quondam remissi a Pyrrho sine pretio captiui; sed rediere cum legatis, primoribus ciuitatis, ad redimendos sese missis. redeam ego in patriam trecentis nummis non aestimatus ciuis? suum quisque animum, patres conscripti. [19] scio in discrimine esse uitam corpusque meum; magis me famae periculum mouet, ne a uobis damnati ac repulsi abeamus; neque enim uos pretio pepercisse homines credent.'

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Captivi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Iunius
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: