Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41.
ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio ac procursu magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto haudquaquam par Poenis dimicatio fuit.
[2]
[p. 22068]ad mille et septingenti caesi, non plus centum Romanorum sociorumque occisis. ceterum uictoribus effuse sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul,
[3]
cuius eo die—nam alternis imperitabant—imperium erat, Uarrone indignante ac uociferante emissum hostem e manibus debellarique ni cessatum foret potuisse.
[4]
Hannibal id damnum haud aegerrime pati; quin potius credere uelut inescatam temeritatem ferocioris consulis ac nouorum maxime militum esse.
[5]
et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu esse.
[6]
itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte proxima nihil praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae publicae priuataeque relinquit,
[7]
transque proximos montes laeua pedites instructos condit, dextra equites, impedimenta per conuallem mediam traducit,
[8]
ut diripiendis uelut desertis fuga dominorum castris occupatum impeditumque hostem opprimeret.
[9]
[p. 22069]crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret dum ipse longius spatium fuga praeciperet falsa imagine castrorum, sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules uoluisse.