previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. 'si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes aut tu collegae tui esses similis, superuacanea esset oratio mea; [2] nam et duo boni consules, etiam me indicente, omnia e re publica fide uestra faceretis, et mali nec mea uerba auribus uestris nec consilia animis acciperetis. [3] [p. 22064]nunc et collegam tuum et te talem uirum intuenti mihi tecum omnis oratio est, quem uideo nequiquam et uirum bonum et ciuem fore, si altera parte claudente re publica malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit. [4] erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum Hannibale futurum censes; nescio an infestior hic aduersarius quam ille hostis maneat; [5] cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac temporibus certaturus es; aduersus Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus pugnandum tibi est, Uarro dux tuis militibus te est oppugnaturus. [6] ominis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria. tamen ille consul demum et in prouincia et ad exercitum coepit furere: hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra uideat aut hostem, insanit. [7] et qui tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam iuuentutem censes facturum et ubi extemplo res uerba sequitur? [8] atqui si hic, quod facturum se denuntiat, extemplo pugnauerit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior alius Trasumenno locus nostris cladibus erit. [9] nec gloriandi tempus aduersus unum est, et ego contemnendo potius quam appetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli gerendi aduersus Hannibalem est qua ego gessi. [10] nec euentus modo hoc docetstultorum iste magister estsed eadem ratio, quae fuit futuraque donec res eaedem manebunt, immutabilis est. [11] [p. 22065]in Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro; omnia circa plena ciuium ac sociorum sunt; [12] armis, uiris, equis, commeatibus iuuant iuuabuntque,—id iam fidei documentum in aduersis rebus nostris dederunt; meliores, prudentiores, constantiores nos tempus diesque facit. [13] Hannibal contra in aliena, in hostili est terra inter omnia inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque illi terra neque mari est pax; nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia; nihil usquam sui uidet, in diem rapto uiuit; partem uix tertiam exercitus eius habet quem Hiberum amnem traiecit; [14] plures fame quam ferro absumpti; nec his paucis iam uictus suppeditat. [15] dubitas ergo quin sedendo superaturi simus eum qui senescat in dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat? [16] quamdiu pro Gereoni, castelli Apuliae inopis, tamquam pro Carthaginis moenibus sedet? [17] ne aduersus te quidem de me gloriabor: Seruilius atque Atilius, proximi consules, uide quemadmodum eum ludificati sint. haec una salutis est uia, L. Paule, quam difficilem infestamque ciues tibi magis quam hostes facient. [18] [p. 22066]idem enim tui quod hostium milites uolent; idem Uarro consul Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. duobus ducibus unus resistas oportet. resistes autem, aduersus famam rumoresque hominum si satis firmus steteris, si te neque collegae uana gloria neque tua falsa infamia mouerit. [19] ueritatem laborare nimis saepe aiunt, exstingui nunquam. gloriam qui spreuerit, ueram habebit. [20] sine timidum pro cauto, tardum pro considerato, imbellem pro perito belli uocent. malo te sapiens hostis metuat quam stulti ciues laudent. omnia audentem contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet. [21] nec ego ut nihil agatur <hortor> sed ut agentem te ratio ducat, non fortuna; tuae potestatis semper tu tuaque omnia sint; armatus intentusque sis; neque occasioni tuae desis neque suam occasionem hosti des. [22] omnia non properanti clara certaque erunt; festinatio improuida est et caeca.'

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (54 total)
  • Commentary references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (31):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: