previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit. [2] legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem ut nulla sua propria regnique sui clade moueri magis potuerit. [3] itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope aduersis rebus quam secundis esse, tamen se omnia quibus a bonis fidelibusque sociis bella iuuari soleant misisse; [4] quae ne accipere abnuant magno opere se patres conscriptos orare. [5] iam omnium primum ominis causa Uictoriam auream pondo ducentum ac uiginti adferre sese. acciperent eam tenerentque et haberent propriam et perpetuam. [6] aduexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset quo iussissent subuecturos. [7] [p. 22061]milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti populum Romanum: leuium armorum auxilia etiam externa uidisse in castris Romanis. [8] itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum aduersus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes. [9] ad ea dona consilium quoque addebant ut praetor, cui prouincia Sicilia euenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia Hannibali summittenda. [10] ab senatu ita responsum regi est: uirum bonum egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi Romani uenerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac loco munifice adiuuisse. id perinde ac deberet gratum populo Romano esse. [11] aurum et a ciuitatibus quibusdam allatum, gratia rei accepta, non accepisse populum Romanum; [12] Uictoriam omenque accipere sedemque ei se diuae dare dicare Capitolium, templum Iouis optimi maximi, in ea arce urbis Romanae sacratam uolentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo Romano. [13] [p. 22062]funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus. quinqueremes ad <quinquaginta> nauium classem quae cum T. Otacilio propraetore in Sicilia erat quinque et uiginti additae, permissumque est ut, si e re publica censeret esse, in Africam traiceret.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Victoria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Baliares
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Classis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dilectus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hiero
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MERCENA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SOCII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BALEA´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), O´STIA
    • Smith's Bio, Hieron Ii.
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: