Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae peditum equitumque additae sint adeo et numero et genere copiarum uariant auctores, ut uix quicquam satis certum adfirmare ausus sim.
[2]
decem milia nouorum militum alii scripta in supplementum, alii nouas quattuor legiones ut octo legionibus rem gererent;
[3]
numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent,
[4]
peditis aequarent, septem et octoginta milia armatorum et ducentos in castris Romanis <fuisse> cum pugnatum ad Cannas est quidam auctores sunt.
[5]
illud haudquaquam discrepat maiore conatu atque impetu rem actam quam prioribus annis, quia spem posse uinci hostem dictator praebuerat.
[6]
ceterum priusquam signa ab urbe nouae legiones mouerent, decemuiri libros adire atque inspicere iussi propter territos uolgo homines nouis prodigiis.
[7]
[p. 22060]nam et Romae in Auentino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluuisse, et multo cruore signa in Sabinis, Caeretes aquas [fonte callidos] manasse;
[8]
id quidem etiam, quod saepius acciderat, magis terrebat; et in uia fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti exanimatique fuerant. ea prodigia ex libris procurata.
[9]
legati a Paesto pateras aureas Romam attulerunt. iis, sicut Neapolitanis, gratiae actae, aurum non acceptum.