Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
<iussisset pronuntiari> 'immo Arreti ante moenia sedeamus' inquit, 'hic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam uastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perueniat, nec ante nos hinc mouerimus quam, sicut olim Camillum ab Ueiis, C. Flaminium ab Arretio patres acciuerint'. haec simul increpans cum ocius signa conuelli iuberet et ipse in equum insiluisset,