previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. Minucius uero cum iam ante uix tolerabilis fuisset rebus secundis ac fauore uolgi, [2] tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis uicto ab se quam Q. Fabio gloriari: [3] illum in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem ciuitate, in qua magistri equitum uirgas ac secures dictatoris tremere atque horrere soliti sint; [4] [p. 22047]tantum suam felicitatem uirtutemque enituisse. ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum hominumque iudicio damnata perstaret. [5] itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse quemadmodum imperio aequato utantur: [6] se optimum ducere aut diebus alternis aut, si maiora interualla placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperiumque esse, [7] ut par hosti non solum consilio sed uiribus etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset. [8] Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia fortunam eam habitura quamcumque temeritas collegae habuisset; sibi communicatum cum alio, non ademptum imperium esse; [9] itaque se nunquam uolentem parte, qua posset, rerum consilio gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo, exercitum diuisurum suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae posset seruaturum. [10] ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter <se> diuiderent. prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio euenerunt. [11] item equites pari numero sociumque et Latini nominis auxilia diuiserunt. castris quoque separari magister equitum uoluit.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (17 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
  • Cross-references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Minucius Rufus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ostia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: