Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
quietum inde fore uidebatur reliquum aestatis tempus fuissetque per Poenum hostem;
[2]
sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta auidaque in nouas res sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat,
[3]
postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum Romanorum ad populandum uenerunt.
[4]
aduersus eos tribuni militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi, leui certamine ut tumultuariam manum fudere mille hominibus occisis, quibusdam captis, magnaque parte armis exuta.
[5]
hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit.
[6]
[p. 22036]castra Punica in agro Ilergauonensium, castra Romana ad Nouam Classem erant cum fama repens alio auertit bellum.
[7]
Celtiberi, qui principes regionis suae legatos <obuiam antea miserant> obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt prouinciamque Carthaginiensium ualido exercitu inuadunt. tria oppida ui expugnant;
[8]
inde cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnantes, quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus signis capiunt.